TRICIPITINI Nummi

TRICIPITINI Nummi
TRICIPITINI Nummi
Graece τρικέφαλα, dicti sunt nummi Imperatorum Constantinopolitanorum, ex Heracliana maxime Familia, qui tria capita praeferunt, ut docet Salmaf. de modo Usur. p. 342. ex Artis notariae formularum Commentario, qui τύπος τέχνης τῶ Γραμματέων inscribitur, servaturque in Biblioth. Gall. Regis, in quo modo τρικέφαλα, modo ὑπέρπυρα haec numismata vocantur, unde ex auro fuisse, conicere licet. Neque forte alia fuêre τρικέφαλα, quae in die sancto Paschatis, a Patriarcha Constantinopolitano dabantur, ut habet Balsamon, de Incens. Patriarch. die Catech. Ait enim diebus Catecheseon, post Dominicam τοῦ Τελώνου, ςθυμιάματα seu incensa, ἀντὶ ρογῶν καὶ βαΐων; in Festo Palmarum cereos et cruce, rursus magnâ feriâ IV. cereos et incensa; denique in festo Paschatis ἀσπασμοὺς καὶ τρικέφαλα dari. Uti proin Tricipitinum olim Triumvirorum Collegium appellavit Varro; quod eorum capita in una eademque nummi facie exarata essent: ita Byzantini numismata tribus Imperator. capitibus insignia τρικέφαλα, h. e. tricipitina, appellârunt. Car. du Fresne, Dissert. de inferioris aevi Numism. n. 72.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”